monumenta.ch > Plinius > sectio 241

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 241
{LXXXVIII} Sinapis naturae esse effectusque eosdem habere traditur adarca inter silvestria dicta, in cortice calamorum sub ipsa coma nascens. Marrubium plerique inter primas herbas commendavere, quod Graeci prasion vocant, alii linostrophon, nonnulli philopaeda aut philochares, notius quam ut indicandum sit. huius folia semenque contrita prosunt contra serpentes, pectorum et lateris dolores, tussim veterem. et iis, qui sanguinem reiecerint, eximie utile, scopis eius cum panico aqua decoctis, ut asperitas suci mitigetur. inponitur strumis cum adipe.